TRADUZIR

sexta-feira, 30 de setembro de 2016

TERÇO BÍBLICO EM LATIM - (em breve: LATIM-PORTUGUÊS)

MISTÉRIOS GOZOSOS 

PRIMEIRO MISTÉRIO GOZOSO
- A ANUNCIAÇÃO -



Resultado de imagem para "Missus est angelus Gabrihel"



PATER NOSTER e UMA AVE MARIA para cada conta:

1.Missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilææ cui nomen nazareth ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria (Lc 1,26-27)


2. et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum (28)


3. quæ cum vidisset turbata est in sermone ejus et cogitabat qualis esset ista salutatio (29)


4. et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum (30)


5. ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum (31)

6. hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in æternum et regni ejus non erit finis (32-33)


7. dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco (34)

8. et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi... (35)

9. ... ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (35)

10. dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (38)





SEGUNDO MISTÉRIO GOZOSO 
- A VISITAÇÃO -


1. exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda et intravit in domum Zacchariæ et salutavit Elisabeth (Lc 1,30-40)



Resultado de imagem para "exsurgens autem Maria in diebus illis abiit"


2. et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth exultavit infans in utero ejus et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth (41)

3. et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui (42)



4. et beata quæ credidit quoniam perficientur ea quæ dicta sunt ei a Domino (45)

5. et ait Maria magnificat anima mea Dominum et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo (46-48)

6. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes quia fecit mihi magna qui potens est 
(48-49)

7. et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenies et progenies timentibus eum (49-50)

8. fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui (51)

9. deposuit potentes de sede et exaltavit humiles (52)

10. esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes



TERCEIRO MISTÉRIO GOZOSO


- A NATIVIDADE -



Resultado de imagem para "factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret"
1 - factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret (Lc 2,6)

2 - et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit (7)


3 - 
et reclinavit eum in præsepio quia non erat eis locus in diversorio (7)


4 - et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno (8-9)

5 - 
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (10)


6 - 
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David (11)


7 - 
et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonæ voluntatis (13-14)


8 - ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam... et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus  (Mt 2, 1.11) 

9 - et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram (Mt 2,11)


Resultado de imagem para Maria autem conservabat omnia verba



10 - 
Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo (Lc 2,19)




QUARTO MISTÉRIO GOZOSO 

- A APRESENTAÇÃO -


Resultado de imagem para "sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum "

1 - et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Lc 2,22)

 2 - 
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israël et Spiritus Sanctus erat in eo (25)

3 - 
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini (26)

4 - et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum (28)

5 - 
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace (29)

6 - 
quia viderunt oculi mei salutare tuum quod parasti ante faciem omnium populorum (30-31)

7 - 
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israël (32)

8 - 
et dixit ad Mariam matrem ejus ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israël et in signum cui contradicetur (34)





9 - et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes (35)

10 - et 
reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo (39-40)





QUINTO MISTÉRIO GOZOSO

- ENCONTRO DE JESUS NO 
TEMPLO -

Resultado de imagem para JESUS ENTRE OS DOUTORES



1 - et ibant parentes ejus per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschæ et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi (Lc 2,41-42)



2 - consummatisque diebus cum redirent remansit puer Jesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes ejus (43)


3 - regressi sunt in Hierusalem requirentes eum... et factum est post triduum invenerunt illum in templo  (Lc 2,45.46)



4 -  sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem (Lc 2,46)

5 - 
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus (47)

6 -  fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (48)

7 - 
et ait ad illos quid est quod me quærebatis nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse (49)

8 - et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos (50)

Resultado de imagem para nao sabieis que devo estar na casa de meu pai


 
9 - 
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo (51)

10 - 
et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines (52)



MISTÉRIOS DE LUZ


PRIMEIRO MISTÉRIO DE LUZ  


-  O BATISMO DE JESUS -


Resultado de imagem para “Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?”



1 - factum est verbum Dei super Johannem Zacchariæ filium in deserto et venit in omnem regionem Jordanis prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum (Lc 3, 2-3)

2 - vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus (4)

3 - omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas et videbit omnis caro salutare Dei (5-6).

4 - 
dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat (11)

5 - 
ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me (16)

6 - 
non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum ejus ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni (16)

7 - 
Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. (Mt 3,13)

8 - 
Ioannes autem prohibebat eum dicens: “Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?”. Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam”.

9 - 
Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli

10 - 
Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui”.



SEGUNDO MISTÉRIO DE LUZ


- JESUS NA FESTA DE 
CASAMENTO -



Resultado de imagem para "“Vinum non habent”"
1 - nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ et erat mater Jesu ibi factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi. (Jo 2,1)

2 - 
vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. (2)

3 - 
Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “Vinum non habent”.(3)

4 - 
Et dicit ei Iesus: “Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea” (4)

5 - 
Dicit mater eius ministris: “Quodcumque dixerit vobis, facite”. (5)

6 - 
Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua”. Et impleverunt eas usque ad summum. (7)

7 - 
Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset (8-9)

Resultado de imagem para "“Vinum non habent”"

8 - 
vocat sponsum architriclinus et dicit ei: “Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc”. (9-10)

9 - 
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae(11)

10 - 
et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.(12)

TERCEIRO MISTÉRIO DE LUZ  

-  JESUS ANUNCIA O REINO DE DEUS E CONVIDA À CONVERSÃO -

Resultado de imagem para fazei penitência

1 - 
cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Mt 4,17)

2 - 
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus (5,1)

3 - 
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum (3)

4 - 
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur (4)

5 - 
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram (5)

6 - 
beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur
 (6)


7 - 
beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur (7)

8 - 
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (8)




9 - 
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur (9)

10 - 
beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum (10) beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me (11)


QUARTO MISTÉRIO DE LUZ

-  A TRANSFIGURAÇÃO 
DE JESUS -



1 - Jesus  adsumpsit Petrum et Johannem et Jacobum et ascendit in montem ut oraret (Lc 9,28)

2 - 
et factum est dum oraret species vultus ejus altera et vestitus ejus albus refulgens (29)

3 - 
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias (30)

4 - 
visi in majestate et dicebant excessum ejus quem conpleturus erat in Hierusalem (31)

5 - 
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt majestatem ejus et duos viros qui stabant cum illo (32)

6 - 
præceptor bonum est nos hic esse (33)

7 - 
 faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliæ nesciens quid diceret (33)

8 - 
hæc autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos  (34)

9 - 
et timuerunt intrantibus illis in nubem et vox facta est de nube  (34-35)

10 - 
dicens hic est Filius meus electus ipsum audite (35)


QUINTO MISTÉRIO DE LUZ

-  A INSTITUIÇÃO DA 
EUCARISTIA - 



1 - Jesus misit Petrum et Johannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus (Lc 22,8)

2 - 
et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo (14)

3 - 
et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei (14-16)

4 - 
et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis (Mc 14,22)

5 - 
et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem (1Cor 11,24)

6 - 
et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes (Mc 14,23)

7 - 
et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur (24)

8 - 
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei (Mt 16,29)

9 - 
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat (1Cor 11,26)   

10 - 
probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat (28)



MISTÉRIOS  DOLOROSOS 

PRIMEIRO MISTÉRIO DOLOROSO  

- A AGONIA NO GETSÊMANI -

Resultado de imagem para HORTO DAS OLIVEIRAS


1 - tunc venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani et cœpit contristari et mæstus esse (Mt 26,36-37)

2 - 
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum (38)

3 - 
et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis et positis genibus orabat (Lc 22,41)

4 - 
dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat (42)
5 - apparuit autem illi angelus de cælo confortans eum (43)

6 - 
et factus in agonia prolixius orabat (43)
7 - 
et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram (44)
8 - 
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum (Mt 40)

9 - 
vigilate et orate ut non intretis in temptationem (41)

10 - 
spiritus quidem promptus est caro autem infirma (41)


SEGUNDO MISTÉRIO DOLOROSO 

 - A  FLAGELAÇÃO -


Resultado de imagem para jesus "a flagelação"


1 - vincientes Jesum duxerunt et tradiderunt Pilato et interrogavit eum Pilatus tu es rex Judæorum

2 - 
respondit Jesus regnum meum non est de mundo hoc respondit Jesus tu dicis quia rex sum ego 

3 - 
ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem

4 - 
dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Judæos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

5 - 
emendatum ergo illum dimittam tunc ergo adprehendit Pilatus Jesum et flagellavit (Lc 23,16; Jo 19,1)

6 - 
despectum et novissimum virorum virum dolorum (Is 53,3)

7 - 
oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur (7)

8 - 
ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra (5)

9 - 
vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit (4)

10 - 
adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostræ super eum et livore ejus sanati sumus (5)

TERCEIRO MISTÉRIO DOLOROSO 

 - A  COROAÇÃO DE ESPINHOS -




1 - 
milites autem duxerunt eum intro in atrium prætorii et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei (Mc 15.16-17; Mt 17,28)

2. - 
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus et harundinem in dextera ejus (29)


3.  
et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Judæorum et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput ejus (29-30)

4. et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput ejus (30)

5 -  [Pilatos] ... accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis (24)

6 - Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. (Jo 19,5)

7 - Et dicit Iudaeis: “Ecce rex vester!”. Clamaverunt ergo illi: “Tolle, tolle, crucifige eum!” (14.15)


8 -  “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamaverunt: “Crucifige eum!”. (Mc 15,14)

9 - “Regem vestrum crucifigam?”. Responderunt pontifices: “Non habemus regem, nisi Caesarem” (Jp 10.15)



10 - Pilatus autem, volens populo satisfacere, tradidit Iesum... ut crucifigeretur (Mc 15,15)


QUARTO MISTÉRIO DOLOROSO

  - JESUS CARREGA A CRUZ -

Resultado de imagem para jesus CARREGA A CRUZ TELA-DE



1 - 
dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum (Lc 9,23)

2 -  tollat crucem suam cotidie et sequatur me (23)

3 - 
et bajulans sibi crucem exivit in eum et educunt illum ut crucifigerent eum (Jo 19,17; Mc 15,20)

4 - 
adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem et inposuerunt illi crucem portare post Jesum (Lc 23,26)

5 - 
tollite jugum meum super vos et discite a me   (Mt 11,29)

6 - 
quia mitis sum et humilis corde  (29)

7 - 
et invenietis requiem animabus vestris jugum enim meum suave est et onus meum leve est (29-30)

8 - 
sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quæ plangebant et lamentabant eum (Lc 23,27)

9 - 
conversus autem ad illas Jesus dixit filiæ Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros (28)

10 - 
quia si in viridi ligno hæc faciunt in arido quid fiet (31)


QUINTO MISTÉRIO DOLOROSO 

 - A CRUCIFIXÃO -


Resultado de imagem para oleo morte na cruz

1 - 
et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ ibi crucifixerunt eum (Lc 23,33)

2 - 
Jesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt (34)

3 - 
unus autem de his qui pendebant dicebat ad Jesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum (Lc 39.41)

4 - 
et dixit illi Jesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso (43)

5 - 
stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et discipulum quem diligebat  (Jo 19,25-26)

6 - 
dicit matri suæ mulier ecce filius tuus deinde dicit discipulo ecce mater tua (16-27)

7 - 
et ex illa hora accepit eam discipulus in sua (27)

8 - 
et tenebræ factæ sunt in universa terra et terra mota est et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum (Lc 23,44; Mt 27,31)

9 - 
et clamans voce magna Jesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum

10 - 
et hæc dicens exspiravit ((Lc 23,46).




MISTÉRIOS GLORIOSOS


PRIMEIRO MISTÉRIO GLORIOSO

- AS RESSURREIÇÃO -

1 - amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Jo 16,20)

2 - 
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis (22)

3 - una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quæ paraverant aromata (Lc 24,1)



4 - et ecce terræmotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum (Mt 24.2)



5 - respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis non est hic (5)


6 - surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus (6-7)


7 - præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis ecce prædixi vobis (7)


8 - at illæ exeuntes fugerunt de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis ejus (Mc 16.8; Mt 28,8)


9 - sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet (Jo 11,25)



10 - et omnis qui vivit et credit in me non morietur in æternum  (26)


SEGUNDO MISTÉRIO GLORIOSO

- A ASCENSÃO - 

Resultado de imagem para ascensão "oleo sobre tela"

1 - eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis (Lc 24,50)

2 - Jesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in cælo et in terra (Mt 28,18)



3 - euntes ergo docete omnes gentes (19)


4 - baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (19)

5 - docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis (20)



6 - qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Mc 16,16)



7 - qui vero non crediderit condemnabitur (16)



8 - ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Mt 28,20)


9 - et cum hæc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum (At 1,19)

10 - et Dominus  adsumptus est in cælum et sedit a dextris Dei (Mc 16,19)


TERCEIRO MISTÉRIO GLORIOSO

- A DESCIDA DO ESPÍRITO SANTO -

Resultado de imagem para "A DESCIDA DO ESPÍRITO SANTO"

1 - 
et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco (At 2,1)

2 - et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant  (2)

3 - et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis seditque supra (3)

4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto  et cœperunt loqui magnalia Dei (4.11)

5 - erant autem in Hierusalem habitantes Judæi viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo sunt (5)

6 - stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis (14)


7 - pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum et accipietis donum Sancti Spiritus (38)

8 - qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt et adpositæ sunt in illa die animæ circiter tria milia (41)


9 - Emítte Spíritum tuum et creabúntur.

Et renovábis faciem terrae  (Liturgia de Pentecostes)



10 - Veni Sancte Spíritus reple tuórum corda fidélium,
et tu amóris in eis ignem accénde.




QUARTO MISTÉRIO GLORIOSO

- A ASSUNÇÃO -


Resultado de imagem para ASSUNÇÃO-DE-MARIA


1 - surge propera amica mea formonsa mea et veni (Ct 2,10)


2 - jam enim hiemps transiit imber abiit et recessit (11)

3 - ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora (14)



4 - et apertum est templum Dei in cælo et visa est arca testamenti ejus in templo ejus et facta sunt fulgora et voces et terræmotus et grando magna (Ap 11,19)



5 - et signum magnum paruit in cælo mulier amicta sole  (Ap 12,1)



6 - et luna sub pedibus ejus et in capite ejus corona stellarum duodecim (1)



7 - in vestitu deaurato  circumamicta varietatibus adducentur regi  (Ct 44, 10.15)


8 - benedicta es tu filia a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram (Jt 13,23)

9 - non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum  (25)

10 -  tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Jd 15,10)




QUINTO MISTÉRIO GLORIOSO

- A COROAÇÃO - 



1 - quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata (Ct 6,9)

2 - quasi arcus effulgens in nebulam gloriæ et quasi flos rosarum in diebus veris (Eclo 50,8)


Resultado de imagem para ÓLEO TELA "COROAÇÃO DE NOSSA SENHORA"

3 - ego flos campi et lilium convallium (Ct 2,1)

4 - et thronus meus in columna nubis et usque ad futurum sæculum non desinam  (Eclo 14,7.14) 



5 - transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini (26)



 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis- (Eclo 24,23)

7 - nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas audite disciplinam et estote sapientes (Pr 8,32-33)

8 - beati qui custodiunt vias meas qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei (32.34)

9 - qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino (35)

10 - SANCTA Maria, regina caelorum, mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis (Ofício da Imaculada Conceição)




















Compartilhar

 
  •  

    ROLE O BANNER E CLIQUE NO ASSUNTO DESEJADO

    >
    > >